Q. D. B. V.
 


Quoties singularem illam Servatoris clementiam, qua XXI
annos me amplexus est cumulatissima, in recentem revoco memo-
riam: verba meditanti desunt, quibus amplissima. Numinis be-
neficia effere possim. Ut vero a communibus initium faciam,
natus sum anno 1681, Februario mense, Wollini, quod oppidum
Pomeraniae citerioris est, Patre carissimo, M. Christoph Frid. Prae-
torio
, Pastore oppidano, Matre Catharina, perreverendi et clarissimi
viri Christophori Specht Praepositi Wollinensis filia. Vixque tri-
ennium egressus, litteris sacris consecratus sum, quarum elemen-
tis quo imbuerer, Gratia divina auxilium praestitit. Etenim non-
dum sextum aetatis annum expleveram, cum privatae institutioni
viri t.t. clarissimi, Michael. Kikebussii, dicto oppido conrectoris com-
mitterer, qui tantam in me formando adhibuit curam, ut puer novem
annorum latinitatis purae indolem non modo caperem, sed etiam,
quantum aetatis ratio ferebat, absque vitio imitarer. Romanae itaque
linguae fundamentis tinctus, ad graecae linguae cognitionem addu-
cebar a viro clarissimo, Domino Stöphasio, hoc tempore in Marchia
Brandenburgica Pastore, cuius ductu semel atque iterum Novum
Testamentum absque versione perlegi, posteaque continuavi; nec mino-
rem privatim dicavi huic linguae operam atque industriam. Post,
quum ad maturiorem aetatem pervenissem, decimum quintum agenti
aetatis annum, Dominus Georg Braunius S.S. Theol. Cultor, quem
ex commendatione Venerandi D. Breithaupt Informatorem acce-
peram, linguae Hebraeae fundamenta instillabat, iuncta simul prima
Hebraei codicis lectione cursoria, quam intra biennii spatium absol-
 
vebam