ante studia heic continuarem: Hanc ob causam, moderamine
Ven. Facult. Theologicae primam curam ad sacra et theologica
intendi, dextisque Ductoribus usus, Venerandis Theologis, Patribus
meis in Christo dilectissimis, quibus pro tot et tantis animae
et corpori exhibitis beneficiis me debeo totum. Singulos assidue
audivi, sive fidei positiones confirmarent, sive scripturam sacram
interpretarentur, vel Adversarios de veritate Religionis convin-
cere docerent, sive denique Asceticam theologiam et suo aliorum
exemplis comprobarent. Nec humaniores, quas vocant, litteras
neglexi; quandoquidem ab Excellentiss. Cellario Eutropium expli-
care: a Clariss. Michaelis Esaiam Prophetam interpretari atque
Hebraeam accentuationem audivi; privataque opera cum Contuber-
nali S. Codicis lectione absoluta, LXX. Interpretum versionem
perlegerem institui. In hoc vero Studiorum cursu Christia-
nismi veri rationem adeo habui, ut nihil memoria comprehendere
intenderim, quod Spiritus S. gratia non in animo expertus essem.
Quamobrem genua mea quotidie ad Servatorem meum flecto, ut
eadem Spritus Gratia Studia mea promoveat, et quemadmodum
huc usque mei misertus est, ita magis magisque veritatis spiritu
animum meum sanctificet, quo dignus reddar, ut aliquando
multorum saluti consulere, ac Ecclesiae Christi fructum ferre
possim cumulatissimum. Dabam Glauchae ad Halam, die
14. Februarii. M. DCCII.
 



Christophorus Praetorius.
S.S. Theologiae Cultor.