nescio per amicos in notitiam D. Ant. Boemi
praefati Principis Georgii Dani falo functi à Sacris, Hic
eum humaniter ac Christiane excepit juvitque, quin
ut Halam Magdeburgi denuo rediret auctor ac impul-
sor fuerit Salomon Negri, Veteris amici hic, humanitatis
& Christianae indolis eorum, apud quos iam degerat,
memor, facile in hanc sententiam adduci //se// passus est.
Spe ductus fore ut regioni & aeri sese assuefacere, &
ita reliquum vitae cursum & peregrinationum finem
demum facere posset. Quapropter, comparatis in
Angliâ & Batavia, quantum per angustam rem
potuit libris, ad linguas Orientales docendas aptis Ha-
lam venit. Verum spes eum sua ingensque versus illum
locum studium fefellere. Nunquam enim adhibitis
licet omnibus cautionibus vel aeri, vel cibo vel potui
vel aliis et ipsis etiam vitae commodis consuescere
par fuit. Cum itaque adversa semper valetudine
per 16. menses, quos ibi transegit; semper uteretur
& maiorem gravioremque morbum extimescens, in
Angliam lectio redire statuit. Hinc libris suit
partim Orphanotrophio donatis, partim distractis, post-
quam nonulla in Arabicis praestitisset, providen-
tia divinae se, resque suas committens Londinum
petiit.