lici munere fungitur, huc loci mittere,
ut horum ductu praeceptisque cum ad ve-
ram pietatem, tum ad soldiam eruditio-
nem conformarer. Adnuit Deus coe-
ptis hisce, meque divina sua gratia ita for-
tunavit, vt brevi tempore, hoc est, seme-
stri spatio libros omnes veterius ac noni
foederis in lingua Graeca et Hebraea intelli-
gerem. Sed styli, quem ob alia negocia ali-
quamdiu neglexeram, maior videbatur esse
ratio habenda. itaque primun quidem magi-
stri cuiusdam academici curae commissus
latinitatem percepi: postea vero cum aliis
bonis artibus ac scientiis, arithmetica, ge-
ometria, siderum contemplatione, historia-
rum notitia, orbis terrarum descriptione
ac Graecae linguae uberiori cognitione, ma-
gis magisque excolui, quando in Glauchensi
paedagogio tunc primum instituto, benefi-
cio Viri maxime reverendi FRANCKII,
gratuita informatione perfrui mihi licuit.
Submiserat quidem adhuc pater tantum pe-
cuniae, quantum satis erat ad tolerandam
vitam; sed cum in eo res esset, ut in poste-
rum difficulter admodum paternis sumti-
bus vivere possem, subvenit clementissimus
Pater caelestis, meque singulari providentia atque
auxilio recreavit. Venerandus enim FRAN-
CKIVS, quem hic iterum honoris et grati ani-
mi testandi caussa nomino, ut aliis quam plu-
rimis, sic et mihi per integrum annum procu-
ravit victum. Anno MDCXCVII.