superioram patronorumque iussu atque consen-
sione Gotham me contuli: ubi sub claris-
simis illius Gymnasii Profesoribus ac Prae-
ceptoribus, inprimis VOCKERODTIO,
quem ducem ac principem studiorum mi-
hi delegeram, ita profeci, ut post exactum
unius anni spatium, honesta missione im-
petrata, oratione publica solemnique Gy-
mnasii collegis, inspectoribus, ephoris gra-
tias et vale dicerem. Neque tamen il-
linc statim discessi, sed per dimidium
annum ibidem substiti, ut, antequam ad
academicam me conferrem, summa capi-
ta philosophicae et litterariae historiae de-
libarem, usus ad id omnis generis librorum
varietate refertissima bibliotheca VO-
CKERODTI, qui puero suo me prae-
ceptorem praefecerat. Quo facto, sub auspi-
ciis Dei ter optimi maximi ad hanc pieta-
tis meliorumque litterarum arcem ac domici-
lium, unde antea egressus fueram, redii.
Ac humanitatis, quae vocant, studiis ut
antea magna ex parte, sic nunc totum
me penitusque tradidi; iisque per duos annos
infra dimidium constanter vacavi tam pu-
blice audiendis CELLARII, Viri Claris-
simi, acroasibus, quam privatim recolen-
da Romanorum antiquitate, exercitati-
onibus styli, lectisque plurimus melioris notae
scriptoribus. Praeterea ad linguas Orien-
tales, Hebraeam, Syram, Chaldaeam, Rabbi-
nicam, Samaritanam, Arabicam atque Aethi-