viri haud ita pridem beate defuncti,
Eberhardi Vettii, scholae patriae Rectoris
per multos annos fidelissimi. Is, quo
erat in pueros fidei ipsius commissos
amore, omni cura id egit, ut me, cum
aliis institutione ipsius fruentibus, in
studiis, quae humaniora salutantur,
erudiret. Quod cum per septem ferme
annos summa fide industriaque fecisset,
atque animum nostrum praeceptis for-
masset saluberrimis, dignus ab ipso
pariter ac aliis propinqua mecum co-
gnatione coniunctis sum judicatus, qui
vicinam Holsatorum Academiam, quae
Kilonii est, salutarem. Concessi itaque
Kilonium, ubi per biennium Praecepto-
ribus usus viris clarissimis, in Theo-
logia frequentavi Franckii scholas
et Opitii; in Philosophia vero instru-
mentali et morali Paschium, in Philo-
logia S. Muhlium, atque in litteratura
humaniori Majum docentes audivi.
Domum revocatus ex Academia Kilo-
niensi vix duos menses cum parentibus
transegeram, cum ad privatam liberorum
suorum institutionem me vocaret Ioannes
Georgius Knüttelius, verbi divini in Hol-
satia minister. Cum vero non ignorarem,
immaturas admodum esse Musas meas,
neque tales, ex quibus fructus exspectari
possent; ex Germanorum Academiis unam
petere in animum induxi. Elegi itaque,
utroque parente non invito, Regiam hanc
Fridericianam, susque deque habitis convitiis,
quibus passim illa, et vel maxime in pa-
tria mea proscinditur, spretisque multorum,