quippe qui non gravatus sit,
sine ullo didactro, multum mihi
temporis impendere, et vel
in legendo sacro codice, vel in
discendi ratione haesitanti, pa-
rato et lubenti animo succurrere.
Quum vero, post bimestrem industri-
am, quae tota ipsius monitis
regebatur atque //in lectione biblica// ad Iesaiae vatici-
nium progressa erat, mei me
domum venire iuberent: a lau-
dato Edzardo petebam, ut
qua ratione studium //hoc// biblicum
persequerer, commonstrare
vellet. Obsequutus precibus
meis praecepit, ut primo Lecti-
onem cursoriam absolverem; deinde
secundam sacri voluminis lectio-
nem instituens Grammaticae omne
studium impenderem; cum quarta
tertia lectione Glassii philolo-
giam sacram, cum quarta linguam
Chaldaicam, cum quinta Michlal
Jophi, cum sexta denique Biblia
Buxtorfii pertractanda coniun-
gerem. Quod consilium etiamsi
statuebam sequi, tamen, cum
mihi Gothae apud meos fere sesqui-
annus transigendus esset, illis-
que subsidiis, quibus in hac re
opus erat, indigerem: viam a
Praeceptore sapienti monstrata
//ex parte// deserens in sola bibliorum et
Glassii lectione illius temporis
spatium ita consumsi, ut, quantam //si recte//
memini, sexies vel septies codi-
cem Hebraicum perlegerem.
Cum Hamburgo discederem, mens
mea misere adfecta erat et //tota// rerum
vanarum amore contaminata.