Doctrinam rerum sacrarum memo-
ria et ingenio, non animo comple-
ctebar, mortua potius notitia im-
//butus,// quam viva cognitione illustratus.
Equidem quae esset fidei natura,
quae regenerationis et iustifica-
tionis //et renovationis// ratio, quod discrimen
ex sacra scriptura explicare
et demonstrare potui, sed nihil
harum rerum ipse experiebar.
Theologiam habitum esse practi-
cum non ignoravi, sed ut cogni-
tionem ad ipsam vitae actionem
transferrem, non studebam.
Scripturam divinam legi, magis
eruditionis comparandae gra-
tia, aut moris honesti observan-
di, quam ut mens aeternae felici-
tatis cognitione instructa ad
eius studium ferretur. Quod
omnia, quae discebam litteris man-
darem, praeclaram me navasse
operam putabam, nequaquam
curans, ut lex divina tabulis
animi a Spiritu sancto inscri-
beretur. Talis fui, cum avuncu-
lus meus, quod stipendii Schab-
beliani rationes, ipso adfirmante
turbarentur, mihi potestatem
faceret, Kilonio proficiscendi.
Hamburgum igitur petivi,
ut celeberrimo Esdra Edzardo
viam monstrante, linguam Hebrai-
cam, in cuius studio Kilonii non
admodum felices feceram progressus,
penitiusperfe perdiscerem.
Quo in loco praestantissimi illius
viri, apud quem et cibum capiebam,
dexteritatem atque diligentiam
non possum non ex animo collaudare,
ria et ingenio, non animo comple-
ctebar, mortua potius notitia im-
//butus,// quam viva cognitione illustratus.
Equidem quae esset fidei natura,
quae regenerationis et iustifica-
tionis //et renovationis// ratio, quod discrimen
ex sacra scriptura explicare
et demonstrare potui, sed nihil
harum rerum ipse experiebar.
Theologiam habitum esse practi-
cum non ignoravi, sed ut cogni-
tionem ad ipsam vitae actionem
transferrem, non studebam.
Scripturam divinam legi, magis
eruditionis comparandae gra-
tia, aut moris honesti observan-
di, quam ut mens aeternae felici-
tatis cognitione instructa ad
eius studium ferretur. Quod
omnia, quae discebam litteris man-
darem, praeclaram me navasse
operam putabam, nequaquam
curans, ut lex divina tabulis
animi a Spiritu sancto inscri-
beretur. Talis fui, cum avuncu-
lus meus, quod stipendii Schab-
beliani rationes, ipso adfirmante
turbarentur, mihi potestatem
faceret, Kilonio proficiscendi.
Hamburgum igitur petivi,
ut celeberrimo Esdra Edzardo
viam monstrante, linguam Hebrai-
cam, in cuius studio Kilonii non
admodum felices feceram progressus,
penitius
Quo in loco praestantissimi illius
viri, apud quem et cibum capiebam,
dexteritatem atque diligentiam
non possum non ex animo collaudare,