inservisse non memini, quamquam
non est dubium, me, si eo tempore
rogatus //de hac re// fuissem, adfirmaturum
fuisse, hanc primariam et praecipuam
esse consilii mei rationem, ut
numinis illustretur gloria.
Ea quidem, quae ipse spectaveram
facile consequutus sum. Nam
larga aliorum docendorum occasio
obtigit: alias post alias feci
Acroases, neque defuerunt, qui
privatissime a me erudirentur.
Operam tamen omnium optimam
in Collegio philo-biblico navavi,
de cuius initiis et progressibus
copiosiorem instituere narra-
tionem operae pretium esse duco.
Magister Paulus Antonius
olim in hunc sermonem mecum
incidit, linguae Hebraicae atque
graecae studium valde negligi,
seque optare, ut ipsi Magistri
inter se aliquod earum exercitium
institua//ere//nt. Quae res, cum mihi
summopere probaretur, ut sine
ulla mora efficeretur, ei suadebam.
Continuo quosdam nostros amicos
ex Magistris rogavimus, ut
in eiusmodi exercitatione studium
suum cum nostro coniungere vellent:
annuerunt, paucisque post diebus
initium fecimus.
Haec vero prima instituti nostri
fuit ratio, ut singulis diebus do-
minicis, post finita sacra, ab hora
IV ad VI conveniremus, et alius
ex nobis caput veteris, alius ca-
put novi testamenti explicaret
breviter atque //ad// vitae usum sapi-
enter //deinceps// transferret. Cum Spenerus,
qui mox post initia huius collegii
Dresdam ad obeundum supremi
ecclesiastae aulici munus concesserat,