Fatendum ergo, me his quatuor
et viginti annis, quos vivendo
exegeram, sterilis arboris similem
fuisse, multum quidem frondis,
sed fructus fere non nisi putres
ferentis. Sed quum ita vita
mea comparata esset, mundo ita
//sic// placuit, ut bene inter nos conve-
niret. Etenim mutuus inter nos
fuit amor et, quod ingeniis ac
tempori servire didicissem, nulla
me impiorum odia vexaverunt.
Neque tamen, quam colebam cum
mundo pacem, ea pacem animo
conciliavit meo: sed cura in posterum
longe prospiciens, honoris cupi-
do, studium vastae scientiae et
comparandae gratiae, atque alia
denique vanae mentis vitia, in-
primis autem neglectae pietatis
castaeque sanctaeque conscientia,
qua subinde mordebar, pectus
meum, tamquam mare aestuosum
in utramque partem agitaverunt:
quamquam haud raro latentes
illas sollicitudines effusa, quam
cum aliis fruebar, laetitia sedare
adlaboravi.
Tandem vero circa 24tum aetatis
annum, perspicere miseriam
coepi, et de salute animae paullo
diligentius cogitare. Ipsa studii
theologici indoles et natura
me commonuit, prorsus non esse
consentaneum atque religiosum,
ad munus sacrum me accedere
obeundum, et de quibus ipsi mihi
nihil sit usu internoque sensu
compertum atque exploratum,
ea alios docere, et quam numquam
ingressus sim, viam felicitatis //aliis// mon-
strare. Versabar equidem in profa-
norum hominum consortiis, undi
que