sia, ita Franckium a Baltici maris littore
et imperiali urbe Lubeca. Nec fraudi fuit
populo Gothano isto pii patriae Patris provi-
dentia. Peregrini et advenae Franskii bene-
ficio fruuntur, qui liberos suos in patriae
Gymnasio illustri illis ipsis publicis magi-
stris erudiendos tradunt, qui Franskiano sti-
pendio adiuti ad operas scholasticas aptos
se habilesque reddere potuerant. Ille enim,
quia ex se non procreaverat liberos, non
rectius collocari posse credidit partem
facultatum suarum, quam si humanioris
litteraturae studiosos iuvenes beneficio pro-
vocaret ad persequenda huius generis stu-
dia, discendumque, quod prodesse possit ad
munera scholastica rite procuranda Be-
atus vero vir Franckius, quemadmodum sua
civibus nostris probaverit studia, et quid
ad gloriam celebritatemque Gothanae civi-
tatis augendam contulerit, constabit, si
licuerit, insignitam summis meritis et
decantatis dudum laudibus illustratam co-
ram illustri hac panegyri repraesentare me-