pis exscribi curavit, quae ad ortum et Frantz-
ckianae prosapiae familiaris rationes illustran-
das pertinent, idque sub titulo Epitaphii ser-
monis memoriae et honori matronae honestis-
simae Elisabethae Franckiae, natae Wesseliae, scri-
ptus. Sicut autor non profanus erat litterio,
sed ipse rectoribus studiis et piis exercitiis
addictissimus: ita Franckianae familiae pie-
tate delectatus in excutienda eius memoria
non temere omisit, unde notescerent sancti
moris, propositique maiorum vestigia. Inde
constat, natum B. Joannem patre cognomi-
ne superioris seculi anno vigesimo quinto,
viro pio, gravi, benigno et prudente, etiam
supra suam sortem tota urbe ex virtutibus
suis cuilibet notissimo, et non a civibus so-
lum, sed ipso etiam Magistratu semper ae-
stimato. Frequens iste erat in concionibus
sacris audiendis, frequens in precibus ad
Deum fundendis. Nec matrem Elisabe-
tham Wesseliam otiosam pietatem habuisse
vitae actus et benefactorum vulgatissima
specimina ostenderunt. Scilicet dabat li-
bentius,