bentius, quam accipiebat: et si quid ipsi da-
tum esset, semper maiori liberalitate sine
mora compensabat. Praecipua illius cura erat
egenos alere et miseros suis iuvare opibus; E-
rat enim agrorum et parientium fida et in-
defessa curatrix, praecipue vero mira et ani-
mosa solatrix morientium, aut lugentium.
Cum enim sciret, se Christo ipsi facere, quic-
quid pauperibus benigne fecisset, petentium
spem non fallebat, magno cum foenore red-
ditum iri credens, quicquid hoc animo ex prae-
cepto assertoris in pauperum turbas elargita
esset. Tali matre natus, noster Franckius, cum
in primo aetatis flore nec votis parentum
ad studia destinatus esset, nec sua ipsius vo-
luntate ad illa magnopere ferretur, atque de
alio vitae genere serio cogitaret, tempestive in-
tercessit Joannes Kirchmannus, tunc Rector
scholae Lubecensis meritissimus, et bonorum
ingeniorum aestimator, fautor formatorque
solerissimus, qui latina epistola a proposito
Franckium suum propter spectatissima inge-
nii et bonae mentis documenta revocavit et