um versari optarent parentes, horum non
magis voluntali, quam suo ipsius iudicio
Rostochium se contulit, Henrico Rahnio, ICto
Professori singulariter commendatus. Post-
quam ibidem Jurisprudentiae studium emen-
sis erat, in Belgium navigans, Lugdunen-
sis Academiae aliquandiu civis fuit, con-
fectoque Gallicano itinere Basileam pe-
tiit, absolvitque studiorum academicorum
et litterariorum itinerum curriculum,
quibus coronidem imposuit altero post pa-
cem Westphalicam anno. Pacatam autem
patriam, pacis artibus belli tempore satis
feliciter et copiose arreptis, ornaturo vi-
sa sunt necessaria academica Doctoris
insignia. Quae cum impetraret facilius,
quo magis dudum meruerat, reversum in
patriam collegium cathedralis ecclesiae Ra-
ceburgensis Syndicum suum iussit esse no-
vellum Doctorem iuris, Viennamque Le-
gati nomine et honore abire, et ibi nego-
tia sua curare; nec non excurrere No-
rimbergam, ubi solemnia agitabantur co-