a quibus parentibus meis, ut sacro
fonte lavatus Christo consecrarer
mox curatum fuit. Post autem
quam tertium agens annum
cum parentibus Gotham commigra-
vi, quippe Dux Ernestus Pius
patrem meum a consiliis aulae et
iustitiae sibi esse volebat: operam
dederunt parentes ut a teneris
pietatis et litterarum principia
imbiberem, et, quod ludo publico
propter aetatis imbecillitatem
aliisque de caussis interesse non
potui, praeceptorum domesticorum
disciplinae me tradiderunt.
Verbi sui amorem eiusque annunci-
andi studium et cupiditatem
Deus ab incunabulis animo inse-
verat: quod cum multis signis pro-
deretur, iam tum ab eo tempore
parentes me theologiae studio
consecrabant, paterque fidelem
mei et prudentem agens custodem
hanc mentem mihi diligenter
confirmabat. Post eius vero
obitum, qui in annum 1671
incidebat, cum aliis quibusdam
pueris, per nonnullos annos
a magistris domesticus //privatis// insti-
tutus, ex illo quamvis paruo //paucorum//
consortio et consuetudine quo-
tidiana, non parum detrimen-
ti, id quod postea animadverte-
bam, passus fui: animus
enim meus, per lusus pueriles,
qui, licet innocentes omnibus
videantur, tamen nisi probe
observentur pueri, nunquam,
sees se intra modum, continent,
valde a Deo ad annum
aetatis usque 11 s. 12 aba-