Hora a meridie secunda in-
terrogatus, an somnum speraret,
respondit: Dabit eum suo tempore
pater meus. Saepe etiam misericor-
dis sui sacerdotis mentionem fecit.
Alio quodam die: Vermiculus sum,
inquiebat, cui sat esse debet, se a
creatore non conculcari aut con-
quassari. Die 8tavo Iunii, sanctissi-
mae Trinitati sacro, advenienti
mane socero genero suo, Freyling-
hausenio po manum porrigens
dicebat: Nunc languore prorsus
confectus sum. Ubi vero hic
precatus esset, ut Deus illum
solatio suo recreare atque im-
becillitatem sustentare vellet:
ipse: id faciat, inquiebat, Deus
optimus atque amantissimus,
addens: iam animum et cogitati-
ones paullulum collecturus sum.
Hora octava: utinam aliquid
requietis mihi daretur! oro certe:
Doce me, Domine, facere ad
beneplacitum tuum, ut ne trans-
versum quidem unguem ab eo
discedam. Porro cum interroga-
visset, quid amplius faciendum
sit; ipse sibi respondebat: exspe-
cto, quid futurum sit, et laudo:
(reliqua non intelligebantur)
Deinde suspiravit: Ah! regat
me Dominus! addens: implo-
rabimus Deum, ut agat, quem
ad modum ipsi videbitur, me-
que regat, ut aequo semper
animo ipsi obtemperem.
Uxori suae dicebat: Deus //utique// porro
iuvabit: Interim studeo, ut
conditionibus certaminis paream.