te esse fidelissimum: me neque
deseres, neque negliges: corpus
meum adflictissimum gloria et
luce circumfusum ex pulvere
revocabis, coramque te laetissimus
versabor. Quis tum animi mei
sensus erit, quando vultum //tuum// grati-
osum primum visurus ero. Tum
orphanotropheum et coniuncta
cum hoc instituta Deo commen-
dans: Sicuti, inquiebat, te, vivente
Deo fundata, tuaque ope ampli-
ficata sunt: ita dextra tua porro
ea conservet. Labores meos
in te peractos ne sinas evanescere,
sed fructus eorum ad finem
saeculi perdurare. Commendo
tibi, Domine Iesu animam meam,
tuaeque fidei permitto. Amen!
Amen! Amen! Halleluiah!
Die quarto Iunii: magnum, inquie-
bat, Dei est beneficium, in tantis
meis doloribus, tot et tam pulcra
de Christo patiente scripturae
testimonia mihi in memoriam
revocari. Nocte sequuta, quum
morbi vehementia valde augesceret,
his verbis salvatorem compella-
bat: Animum, Domine Iesu, et
sanguinem seda quaeso, atque
pulcrum illud munus pentecostale
moderatum tranquillumque spiritum
mihi largire. Mane die sexto
Iunii: Per aspera, inquiebat, itur
ad astra: quapropte calicem lubens
accepi: sed impii feces exhaurient.
Precans aliquando aiebat: Tibi,
fidelissime salvator, corpus
et animum tradidi: hoc fixum
esto.