Perplacet omnino consilium tuum de commendanda
Muscovitis studiorum methodo, quam felicem hactenus
experti sumus, et in dies magis magisque experimur, eaque a
Russis recipienda, stabiliendoque hac via literarum cum
Sinensibus commercio. Nobilis quidam Moscovita,
nomine Posnikov, una cum Doctore Beckero Halber-
stadiensi hac ipsa aestate apud nos fuit, legationem
magnam secutus. Is omnia instituta mea haud obiter
inspexit, et, ut ipse non indoctus erat, accurate explora-
vit. Ad eum igitur αύτόπτην provocari posset,
qui magna etiam inter reliquos & apud ipsum Tzarem
auctoritate pollet. Novit certe, quid distent aera
Lupinis, quem opinor fructum ex conversatione Domini
Ludolphi reportavit. Recepit institutionem meam
Christianismi una constantem plagula in Slavonicam
transferre dialectum. Arndtii Christianismum latini-
tate donatum ipsi obtuli, quem se lecturum promisit.
Adolescentes1 Moscos Berolini tum degentes, quorum tuae
superiori anno ad me datae mentionem fecerant, accessit
quinque abhinc mensibus Amicus linguam Slavonicam a Domi-