lectio optimae sunt concordantiae, imo solae quae nos certos reddere pos-
sunt de eo quod idiotismum linguae vocamus. Id quod cum plurimis
rationibus plenissime persuasum haberem, a me ipso impetrare mini-
me potui, ut diutius differrem serium graecismi studium, imprimis cum
hoc tempore utilissime a me coli posse crederem, quo, applicato ad
exegesin sacram animo, textum graecum assidue tractare tenerer,
adeoque non ignarus essem, quae curiosius in scriptis graecis observari
mereantur. Igitur dum hic sum, etsi primarium studium minime
seposui, tamen non paucas graecae linguae horas insumsi, prae cae-
teris hactenus in legendo, relegendo, repetendoque Herodiano occu-
patus, illique nunc etiam adjungens Diogenem Laërtium de vitis
Philosophorum, ad oratores et poëtas quoque nonnullos brevi factu-
rus progressum, donec acrius explorata linguae indole non alie-
nis sed meis fidere oculis auribusque possim. Hactenus profecto
tantillae //me// operae minime poenituit, sed iis ipsis, quae partim
in epistolam ad Philippenses, partim ad alia loca in mentem ve-
nerant haud leve ex unius auctoris repetita lectione accessit
pondus, aliaque de quibus antea non cogitaveram multo clarius
atque intimius quam antea inspexi. Qua re adeo studium meum
sentio excitari, ut nullus dubitem, quin gratia divina ad exoptatam
praefixamque feliciter me perlatura sit metam. Neque vereor ne
nimium instrumento tribuam temporis, cum nunquam mihi
non ob oculos versetur princeps studiorum meorum scopus,
eoque se meo quasi conspectui subducente vel gratissimis in
occupationibus gradum suspendere didicerim. Factum tamen
exinde est, ut, quae chartae mandaveram, secundis reservare
maluerim cogitationibus, quam praecipitanter et improvide