altera vero ad sinistrum modo dictarum aedium latus erecta
est. Tria ista aedificia, ita inter se nexa, longa sunt quadrin-
gentos, lata autem quadraginta pedes, et quinque contigna-
tiones alta; atque e longinquo spectantibus una quasi do-
mus videntur. De fine ac usu utriusque recentioris domus
haec cognosce. Diximus supra, quod Studiosi Theologiae,
ordinaria mensa in orphanotropheo fruentes, duas quis-
que horas quotidie iuventutem formare ex officio tene-
antur. Quum autem multi ex scholis inferioribus in Aca-
demiam nostram Fridericianam perveniant, humaniori-
bus, ut vocantur, studiis vel ipsi non satis imbuti, vel faci-
li methodo ea aliis tradere nescientes, in adoptandis prae-
ceptoribus magna nobis difficultas saepissime obiecta
fuit. Si quos idoneos forsan nacti, aliquamdiu habuimus,
vel a parentibus domum revocati, vel a patronis ad offi-
cium publicum postulati sunt; atque ita nos in pristi-
nam difficultatem denuo implicati fuimus. Qua igitur
ut nos liberaremus, iam ante aliquot annos Deo adnuente
certum praeceptorum Seminarium constituimus, in quod
aliquot//nonnullos// Theologiae cultores adscivimus, eum in finem, ut
per integrum biennium ad docendas in Orphanotropheo
et Paedagogio Regio meliores litteras praepa//ra//rentur, atque
sic praeparati tres minimum annos scholis nostris operam
suam addicerent. Prosperavit Deus illud quoque consili-
um, ut ex hoc seminario non pauci prodierint, qui mul-
to cum fructu studiosae inventuti praefuerunt, et partim
adhuc praesunt. Neque vero ad nostras tantummodo scho-
las, sed ad alia quoque gymnasia et ludos litterarios intra
et extra Germaniae fines dicti seminarii usus redun-
davit. Saepissime enim ex nostris Institutis praeceptores
domestici et publici a patronis petuntur, a nobis vero,
quoad fieri potest, promtissime mittuntur. Unde fit, ut,
qui heic ex usu iam habitum docendi sibi acquisivere, ali-
bi locorum eo maiori cum emolumento atque adplausu inven-