famulantibus, hanc oeconomus unus tenet. A parte po-
steriore orientem versus elapsa aestate ala una eadem longi-
tudine lateri septentrionali addita est, quam alter oeco-
nomus nuperrime occupavit. Alteri lateri ad meridiem
proxime etiam, si Deo ita placuerit, alam adiungemus,
quas aedes aegrotantium usui destinavimus, qui interea in ipsa
maiore domo certa conclavia habent. Ad lectiones, quae in
hoc Paedagogio tractantur, quod attinet, praeter eas, quas
in schola Latina Orphanotrophei tradi diximus, hic
quoque docetur lingua Gallica, Geometria, Physica,
Metaphysica, Ethica, Politica, Genealogia, Botani-
ca, Anatomia, Astronomia, et alia. Corporis etiam mo-
vendi et animi recreandi gratia proxima ante pran-
dium hora in tornando, vitris poliendis, aliisque huius-
modi exercitiis alumni instituuntur. Quater etiam
per annum, perinde ac in scholis Orphanotrophei
fieri consuevit, lustratio publica habetur.
Quemadmodum igitur, ut meminimus, in hoc Paeda-
gogio ditiorum parentum filii erudiuntur, ita quoque
pro huius generis filiabus schola quaedam instituta
est, quam Gynaeceum appellamus. In hoc puellae ali-
quot parentum suorum sumtibus in cognitione Dei,
Calligraphia, Arithmetica, lingua Gallica, aliisque
rebus, istum sexum ornantibus, instituuntur, mode-
rante et inspectante virgine Gallica, non minus pia
quam prudente. Hae vero puellae ab Orphanotropheo
et Paedagogio Regio quam longissime domicilio sunt
remotae.
Huic Instituto affine est aliquo modo aliud, quod iti-
dem in sexus sequioris usum incepimus. Fuerunt nimi-
rum non numquam virgines adultiores, et viduae hone-
stioris conditionis, quae vel propter Pontificiorum, inter

Aliquot nimirum ab hinc annis honestissima matrona,