Singulare adhuc Institutum superest pro India orientali.
Memineris, Vir maxime Reverende, in libello nostro, de huius
loci institutis //edito// Missionariorum Danicorum, Tranquebariae
in littore Coromandelino inter Malabaros evangelium
Christi docentium, passim fieri mentionem. Huius de
missionis ratione et iis, quae in eius subsidium hoc loco
instituimus, ex relationibus, a plurimum Reverendo
Boehmio in linguam vestram translatis, Tibi forsan iam
plura innotuerunt. Quia vero hoc pro certo scire ne-
queo, non inique me facturum puto, si praeter ea, quae
postea, quam illae relationes a nobis publicatae sunt,
ex Missionariorum litteris cognovimus, prima huius
missionis initia paucis repetiero. Anno 1705 exeunte
viri duo Bartholomaeus Ziegenbalgius et Heinricus
Plutschovius
, uterque Germanus, iussu Regis Daniae
cui a Lutkenio, theologo primum Berolinensi, deinde
Havniensi, fautore et amico nostro, iam beato, //commendati fuerunt//, in In-
diam orientalem missi sunt, ut periculum facerent,
anne quosdam ex gente Malabarica ad Christi agni-
tionem possent perducere. Mense igitur Iunio an-
ni 1706 salvi et incolumes Tranquebariam delati
cum ministerium suum auspicarentur, in addiscendas
linguas, Malabaricam et Lusitanicam, utramque isti
genti usitatam, primum incumbere coeperunt. Qua
de re aliisque ad munus suum spectantibus, eodem
adhuc anno ad Ioachimum Langium, tum tempo-
ris gymnasii Fridericiani, quod Berolini est, Recto-
rem, nunc Theologiae in hac academia Professorem,
nostrumque adeo collegam coniunctissimum, et ad me
scripserunt. Illius institutione in dicto gymnasio, mea
autem in hac academia Fridericiana, ambo usi, et in
Orphanotropheo victu eodem tempore fruiti fuerant:
unde factum, ut ab utroque nostrum consilia et opem