Clarissime et honoratissime Domine
Rector,
Non sine sensu gaudii litteras Tuas legi.
Effecit hoc meus erga Te amor, quo te prae-
sentem complexus, absentem huc usque pro-
secutus sum. Alioquin non nego, tristi-
us epistolae Tuae argumentum mihi quoque
tristitiam attulisse. Quis enim non dole-
ret? Ecclesiam Hungariae inferioris
multis iam adfligi, et graviorem ei tem-
pestatem, nisi Deus avertat, imminere.
Interim haec non fiunt sine Numine,
cuius mos est, hoc modo aream suam
purgare. Urbem vestram adhuc tum ma-
lis exemtam esse, laetorsane. Verum, si ad
vos quoque perversus zelus adversantium
pertingat, qui se hoc pacto cultum Deo
praestare autumant, rogo Ter maximum,
ut