intelligunt se linguam copiosissimam nimis angustis coaretar[e]
terminis, suamque scientiam potissimum in suspectorum hominum
resolvi auctoritatem, qui hypothesi servientes ex errore vel opini-
one vocabulorum significationem assumunt. Inter Lexicographo[s]
exemplo esse potest Pasor ille, qui cum in omnium versetur
manibus prae caeteris aptus est, qui in errorem plures indu-
cat a praedestinationis absolutae hypothesi non satis sibi caven-
tes. Eo certe processit audaciae, ut πρόγνωσιν, cuius Paulus
mentionem facit Rom. VIII, 29, per praedeterminationem et prae-
destinationem explicare non erubescat. Interpretes autem
plane nullos sic excipere possumus. Nam et ingenui bonique viri
nec opinionum publicarum tenaces qua orsi semel via sunt
interpretationem, eam persequuntur, et commissus semel vel
in constructione, vel in phrasi, vel in minima saltim parti-
cula lapsus pluribus subito vel perspicacissimos involvit.
Quare lector nisi alia et firmiora habeat praesidia, quibus
nitatur, quam lexica et versiones, vel veris ac solidis fonti-
um utilitatibus caret, vel perpetuis et inexplicabilibus laborat
dubiis. Optimum, fateor, nonnullorum ad concordantias, quas
vocant, indeque eruta loca parallela perfugium est. Et est
sane medium hoc hermeneuticum tam insigne, ut eo carere
cum in singularum vocum tum in ipsarum rerum evolutione
minime omnium possimus. Verum si quis de lingua grae-
cae indole ex solis Novi Testamenti concordantiis judiciu[m]
ferre sibi sumat, ita ut his consultis libere jam et qua[si]
ex tribunali quodam suam de periodi alicuius sensu sente[n-]
tiam pronunciet, profecto jaculum extra metam expedire ve[lle]
non immerito nobis videtur. Diligens variorum Auctorum