Quod consilium Deo ita placuit, ut non tantum hisce
quatuor alimenta necessaria procuravit, sed eorum nu-
merum intra unius fere anni spatium ad octoginta ad-
auxerit. Suscitavit etiam Deus alium quemdam
pium hominem, qui horum in pauperum usum novam do-
mum donavit. Qua anno 1703 mense Decembri ab
Gallis Bavarisque, urbem oppugnantibus, cum multis aliis
domibus in cineres redacta, quamquam pauperes dimitti
debuerunt, parvo tamen elapso tempore isti ita a di-
vina providentia //ita// denuo prospectum fuit, ut in ipso bel-
li strepitu non tantum iis ipsis nihil defuerit, sed
multi etiam ex civibus Augustanis & captivis militi-
bus apud illos solatium & auxilium iuvenerint. Postea
vero, urbe ab hostibus relicta, hoc institutum Augu-
stanum Deo fortunante adhuc maiora incrementa cepit,
& in hunc usque diem floret.
Eodem anno 1702. Noribergae quoque quidam fidus ecclesiae Christi Pa-
stor, amicus noster carissimus, communicato nobis-
cum consilio pauperum parentum liberos in legendo,
scribendo, & necessariis doctrinae Christianae capitibus
instituendos curare coepit. Selegit nimirum ex scho-
larum Latinarum Norimbergensium alumnis ad-
ultioribus nonnullos, quibus, ab se praeparatis, nego-
tium dedit, ut istos liberos in ipsis parentum //ipsorum// suo-
rum
domibus docerent. Adfuit etiam huc usque
divina providentia huius viri conatui & multorum
Noribergensium ac peregrinorum animos ad eum
iuvandum flexit, ut discipulis, qui ab initio statim
trecenti & amplius fuerunt, necessarios libros coe-
mere & eorum praeceptoribus quinquaginta dida-
ctrum solvere potuerit.
Post illud tempus, anno nimirum 1710. homo qui-
dam rusticus, qui ex vectura vitae sibi subsidia com-
parare consueverat, postquam ad sollicitam