suae ipsius salutis rationem habendam divi-
nitus excitatus fuerat, videns adeo multos homi-
nes, in summa Dei ignoratione versantes, eorum
miseria summopere commotus, rudi & desertae iu-
ventuti, quantum in se foret, Deum cognoscendi occa-
sionem suppeditare statuit. Domum ergo in pago
quodam, sex horarum spatium hinc dissito, exstruendi
consilium secum agitans, sumtibus autem necessariis
destitutus, curru suo equisque divenditis ad negoti-
um ipsum se accinxit. Quo in incepto, licet multos
haberet derisores & adversarios, Dei tamen auxilio con-
fisus strenue perstitit, domumque tandem in eum statum
perduxit, ut nunc duode viginti orphani eam habitent,
qui praeter victum vestitumque necessarium ab pio quo-
dam Theologiae studioso, quem ipsis praeceptorem prae-//con-//
fecit//stituit//, in timore Domini instituuntur//erudiuntur//, donec pueri ad
opificium addiscendum, puellae vero ad ancillandum
dimitti possint. Quemadmodum autem tria haec //diversorum locorum// insti-
tuta ab auctoribus suis, //ab// nullo certo subsidio in-
structis, ex sola Dei providentiae fiducia ad no-
strorum imitationem inchoata sunt, & eodem adhuc
modo continuantur; (cuiusmodi plura com-
memorare de industria praeter mittimus) ita
quam plurima inter Protestantos Orphanotro-
phea proxime elapsis annis in Germania no-
stra inter //utrosque// Protestantes constituta sunt, quae licet
certis reditibus gaudeant, nonnulla tamen oc-
casione nostri orphanotrophei exorta esse, par-
tim ex ipsis publicis relationibus, partim ipso-
rum auctorum ad nos datis epistolis,
comperimus.