Catechisationes habentur publicae secundum ductum
Compendii Theologici a Dno Freylinghausio editi, ad
hunc usum in linguam Lusitanicam translati. In
privatis catechisationibus, quae quotidie in aedibus no-
stris continuantur, catechismus & ordo salutis tum
cum aetate invenili tum catechumenis & aliis Eccle-
siae huius membris tractantur. Catecheta certis
horis catechumenos erudit in doctrina pietatis.
In schola Lusitanica maiores discunt Compendium
Theologicum, Explicationem Catechismi, Arithmeticam
& Calligraphiam; legunt Novum Testamentum, eius-
que dicta sacra memoriae tradunt. Hi singulis diebus
binas horas in schola Damulica linguae Damulicae ad-
discendae tribuunt; Minores discunt litteras elemen-
tarias, Catechismum B. Lutheri & Ordinem salutis.
In hac schola pueri & puellae duodecim numerantur,
qui etiam, ut 34 priores, cum iis, qui liberis serviunt,
gratis vestiuntur cibantur & educantur. Ecclesiae
ministris, praeceptoribus, scribis Damulicis aliisque,
qui instituti huius ministeriis praesunt, singulis men-
sibus datur salarium, ut nihil dicamus de eleemosynis.
In hunc usque diem totum institutum adversantium co-
natibus ac machinis in tantas augustias redactum est,
ut non nisi glorioso Dei auxilio praesidioque, quod cer-
tissime speramus, remediari possit, quo ex hoc persecutio-
num aestu non tantum eluctemur, sed etiam in posterum
caussam Dei inter Indos Orientales divino ardore
ac optatissimo successu agamus, Christoque animas
lucremur. Deus ter Optimus Maximus, qui dedit Fili-
um suum in lucem Gentium, ut sit salus usque ad extre-
mitatem terrae, stabiliat sanctum hoc manuum sua-
rum opus, firmet illud contra vim & insidias adversario-
rum, perficiatque ad nominis sui aeterni gloriam, & in
Paganorum aeternam salutem. Ab ortu solis usque ad
occassum eius sit laudatum nomen Iehovae! Tranque-
bariae ad littus Coromandelinum in India Orientali d.
20 Iun. 1712."
Compendii Theologici a Dno Freylingh