Finkio autem ex Anglia profecto laudata Socie-
tas Novum Testamentum Lusitanicum Amsteloda-
mi quam nitidissime excudendum curavit, & anno
eodem 1711 exeunte aliquot exemplorum centurias
ad Missionarios transmisit, datis ad eosdem denuo
humanissimis litteris, ita se habentibus:
Reverendi Viri,
"Speramus, circa hoc tempus Finkium nostrum, qui e-
lapso mense Aprili ad vos transiturus navem con-
scendebat, in India Orientali tandem appulisse. Erat
is a Societate de propagando Christi Evangelio ad
vos missus, ut in gerendo Domini opere manus vo-
bis praeberet auxiliatrices, & suppellectili typographi-
ca, qua amicorum sumtibus erat instructus, verita-
tes Christianismi eo expeditius spargeret inter Gen-
tes. Incrementa Scholae et Ecclesiae Malabaricae, adeo-
que totius instituti feliciter coepti scire desideramus
vehementer: digitum enim Dei, ut Christianos omni-
no decet, non possumus non admirari in tam ardui
momenti negotio, quod tam in Magna Britannia, quam
aliis terris promotores invenit, qui ultro erogarunt,
quae propagando in India Evangelio inservire possunt.
Ultima vestra monita, quae Anglorum plantationes, quas
vocant, speciatim respiciunt, altius animis nostris insident,
quam ut ullis ea impedimentis elabi nobis patiamur, spe-
rando remoras, quae quidem in praesenti undique nos cir-
cumdant, divina gratia adspirante suo tempore superatum
iri; quo ostio sermonis semel aperto, ut Scriptura loqui-
tur, eo liberiore pede ad gentiles transire liceat, & odo-
rem cognitionis Christi quovis in loco manifestare. Cer-
tum est, messem instare multam, & ipsis gentilium animis
radium quemdam altioris convictionis in India tam ori-
entali, quam occidentali affulgere; laboramus autem in