Europa magna virorum penuria, qui, seposito rerum pri-
vatarum respectu et vanae φιλαυτίας studio Christia-
na dexteritate opus hoc adgrediendo, non sibi ipsis
stipendium vel mercedem lucrari intendant, sed Christo
animas.
Interea optamus, Reverendi Viri, ut vos opus curae vestrae com-
missum omni animi nisu urgere pergatis, & benefaciendo vos
segnes fieri numquam patiamini. Quo intimius fraterno
in Christo amore coaluerint corda vestra, eo magis conspi-
cuus reddetur progressus in negotio salutis inter Ethni-
cos promovendo. Eum in finem primorum Christianorum ex-
emplum iugiter vobis ob oculos versetur, quippe in quod ipsi
Gentiles olim intuendo sacrum mutui amoris vinculum & in-
timam animorum coniunctionem in Christianis magnopere
mirabantur, & divinae convictionis aculeos de veritate
Religionis Christianae hinc percipiebant. Eadem via &
vos insistatis, ut veritas Christianismi non per verba solum,
sed per practicam insuper in vita & moribus expressionem
Gentilium se pectori eo altius insinuet: haec enim felicissi-
ma propagandi Christi Evangelium methodus semper fuit.
Duplex hinc vobis enascetur fructus; cum enim in ipso
conversionis limine anceps quasi haereat homo, & iam cir-
ca possibilitatem, iam vero circa necessitatem Christia-
nismi practici varia ipsi suboriantur dubia, ipsa Missio-
narii vita, doctrinis ad amussim repondens, vividas post
se relinquet convictiones, & subortos hos scrupulos ex au-
ditorum animis feliciter eximet. Veterum enim illud di-
cterium: Cuius vita fulgur est, eius verba sunt tonitrua,
Missionario iterum iterumque inculcandum esse censemus.
Vita enim bona omnem humanae artis ac eruditionis ap-
paratum infinitis passibus post se relinquit; cum hic, si illa
destituatur, hominem inflet, & ad munus Missionarii di-
gne gerendum prorsus ineptum reddat.
Novimus praeterea humanam rationem in hoc defecti-
onis statu eo usque languescere, ut ad quodlibet peri-
culum ac difficultatem expavescat, nescia, quo se vertat.
Caussa est, quia ratio post lapsum a Deo & suavi eius re-