Ethnicos, deque quibusdam coetibus, ad Christianam religio-
nem perductis, nonnulla cum voluptate legimus. Quorum
statum hodiernum cognoscere imprimis aveo. Fortassis Tu
ipse, Vir maxime Reverende, alicuius coetus, ex gentibus
Americanis collecti, Pastor es, adeoque eo melius hac in
re nobis gratificari poteris. Non ingrata tamen nobis
erunt, quaecunque de Anglicanis etiam Ecclesiis, natione
talibus, subiungere Tibi placuerit.
Finirem hic narrationem meam, nisi de Academiae nostrae
statu quaedam Te ex me scire velle videreris: de quo igi-
tur pauca subiungam. Ad Iuris consultorum quidem,
Medicorum et Philosophorum ordines quod attinet, non
video, quae de istis Theologo Tibi ego Theologus scribam.
De tota Academia generatim mo//n//uisse suffecerit, quod
omnium in Germania hoc tempore a multis habeatur
florentissima. In ordine Theologico mecum quatuor
alii Professores sunt: D. Ioachimus Iustus Breithaup-
tus Abbas simul Coenobii Bergensis, //quod est// prope Magdebur-
gum; D. Paulus Antonius, Ioannes Heinricus Michaelis
et Ioachimus Langius. Nos omnes per divinam
gratiam coniunctissime vivimus, et pro suo quisque gra-
tiae modo opus Dom//i//ni serio tractamus. Auditores no-
stros non tantum doctos effingere, sed etiam vere pios
reddere, adeoque Ecclesiae Christi tales Ministros praeparare
conamur, qui verbum veritatis recte secare possu//i//nt, nec
voce tantum, verum exemplo etiam suo greges suos
doceant. Qua in destinatione etsi adhuc variis improbo-
rum vexationibus expositi fuimus, Deus tamen et
patientiam et victoriam semper nobis concessit, quam
et in posterum concessurum esse confidimus.
Quod reliquum est, pro donis, quae Orphanotropheo nostro
bis separatis temporibus misisti (quorum priora quidem,
ut initio dixi, nescio quo casu, non allata sunt,) Tibi
Vir maxime Reverende, gratias ex animo ago et hunc
adiunctum programmatum a me editorum fasciculum

conamur, qui verbum veritatis recte secare poss