itinere absoluto, salutatis in Anglia fautoribus et amicis,
in Daniam anno 1713 ineunte redux factus, regi illud nuntias-
set, cuius caussa missus fuerat, singularem ipsius iniit gra-
tiam. In primis autem Regis animus ad Missionarios in In-
dia tuendos, et rebus necessariis invandos inter ipsos armo-
rum strepitus ita singulariter flexus fuit, ut divina pro-
videntia ex hoc ipso quam maxime eluxerit. Plutscho-
vius
deinde mense insecuto Octobri ex Dania ad nos ve-
nit, ducto secum adolescente Malabarico, qui in sacro
baptismate nomen Timothei sortitus, et ex India cum
ipso profectus fuerat. Per integrum semestre nobiscum
commoratus nonnullos, quos inter supra nominatus
Christianus Benedictus Michaelis fuit, linguam Mala-
baricam docuit. Quo in studio, ubi illi tantum profece-
rant, ut catechesin Lutheri ac Mathaei Evangelium suo
Marte interpretari possent, Regis sui iussu cum itine-
rum suorum socio in Daniam revertit.
Haec de isto instituto: quae Tibi non minus grata futura
confido, quam quae de reliquis memoravimus. Vivis, Vir ma-
xime Reverende, in America, ipsa paganis, extra Eccle-
siae Christi communionem constitutis abundantissima. Fe-
ceris igitur dictis Missionariis rem gratissimam, si inito
cum ipsis litterarum commercio de institutis, quae ad con-
vertendos Americanos vestros inter Vos obtinent, illis
scripseris. Quo in commercio Boehmius noster, et Tibi
et illis libentissime commodabit. De istis institutis au-
tem, ut et nos prima quaque occasione facias certio-
res, etiam atque etiam abs Te peto. Habemus episto-
lam cuiusdam Crescentii Matheri, Tui, ut credo, agnati, Bo-
stona
die 12 Iulii anno 1687 ad Ioannem Leusdenum, Phi-
lologum olim Ultraiecti in Belgio celeberrimum, scrip-
tam, ab Laurentio quodam, amico nostro, Germanice versam,
in qua de //cuiusdam// Ioannis Ellioti (quem non immerito America-
norum Apostolum dici affirmat) studiis ad convertendos