Gratiam abundantem ex plenitudine
Jesu Christi!
Vir summe Reverende, et Magnifice,
Parens in Christo venerande!
 
Quas a Rebio scriptas nuper significavi literas, non ad Te
sed ad Dn. Martinium destinatas fuisse intelligo, quas recte
perlatas esse iam accepit. Regulae meae nondum impressae.
Morae me nondum poenituit. Sat cito si sat bene. Sollicitat
per literas Stolbergia, ut festinem, cui morem geram, et
opusculum dedicabo. Apologia mea quin a Te iam visa
lectaque sit, non dubito. Fiat iam voluntas Domini! me a
vindicanda Dei immortalis gloria nihil dimovebit. Nostra
hic per Dei spiritum indies suavior redditur χοινωία.
Majora etiam et illustriora incrementa eminus ostendit
Deus. Schmidius Argentinensis Patroni sui Werneri
favore excidit, et aedibus etiam excessit. Causa fuit, quod
in evidentissimam consentire iniquitatem noluerit. Responsum
Tuum anxie desiderat. Comenii libellus de Bono Unita-
tis si recudatur, haud parum lucis his temporibus allaturus
videtur. Nostra si probaveris consilia, emittemus vel latinum
vel germanicum, imo, nisi audax nimis facinus credideris,
praefationem adiicere non dubitabo. Expectamus igitur,