S.D. Clariss[ime] vir et Patrone
carissime. Existimo vos scire
colligi magnum agmen Equitum et
peditum in vicinia Bremae. Nec
certum est quorum consilio res
gubernetur, etsi ego eosdem esse
puto qui vivo Marchione Alberto
his regionibus minitati sunt. Oro deum
ut nos protegat, et spero vos
futuros esse in specula.
Mitto Epistolam ducis Electoris
Othenrici quo Heidelbergam vocor ad
tempus, ad deliberationem de Academia.
Necesse fuit me hoc indicare Illustrissimo
principi, Duci Saxoniae Electori.
Mihi quidem multa contraria in mentem
veniunt. Non appeto plura et
aliena negocia. Et scio Heidelbergae
magnam esse voluntatum dissimilitudinem, et
diversarum Nationum homines ibi esse, belgas,
Gallos et alios. Est et opinionum diversitas.