Etsi igitur patria est, et scio
ibi quosdam viros doctos et
candidos esse, quorum mihi consuetudo
suavis esset, tamen migrationem
non appeto. Contra vero
propter Flacianae factionis furores
haec commoditas offertur, quod
in ea loca venire possem, in
quibus liberius respondere istis
rabiosis et indoctis possem.
Nec vero dubium est, quin
proxime veniens annus
habiturus sit maiores tumultus
in imperiis et in opinionib[us]
quam fuerunt hactenus, quos deus
mitiget.
Mitto vobis Epistolam heri ex
Hungaria allatam, quae Narrat
duos fortes viros sophistice
retractos esse, cum promissa esset