si, quo Praeside privatim Catechesin
Dieterici disputando absolvit, publice
vero disputationem historicam, de Spi-
ritu familiari anno MDCXCIV. men-
se Junio habuit. Historiam hausit ex
ore Viri quondam doctissimi M. Danielis
Hoynovii. In Theologia thetica praei-
vit Vir Maxime Reverendus D. Wegne-
rus, quo Praeside publice quoque de Eccle-
sia invisibili disputavit. In Theolo-
gia homiletica ducem habuit Claris-
simum M. Michaelem Schreiberum
Eloquentiae in Academia patria professo-
rem. Quotiescunque etiam fuit invitatus
conciones tam in polonica quam ver-
nacula lingua opem ferente divina
gratia habuit. Theologiam polemicam
viri maxime Reverendi D. Bernhardi
Von Sanden
iunioris calamo excepit.
In omnibus vero hisce cum gratiam Ser-
vatoris sui magna eum ferentis mise-
ricordia praedicare teneatur; impedi-
menta tamen illi quae cursum et pie-
tatis et studiorum morari visa sunt
objecta fuere. Nam anno ante,
integro quam Regiomonto discedens
academiam Fridericianam peteret,
supra dictus Illustris Johannes de
Schretter
, eum praedio, quod prope
Regiomontum emit praefecerat, ubi
politicarum juxta et oeconomicarum
insuetus curarum, non leve tam in
pietate quam studiis //cum// sentiret detri-
mentum tricis omnibus, quibus ma-
gnam partem se ipsum intricaverat
DEO juvante feliciter est expeditus.
Amicus