Amicus namque sincerus ac dilectus,
honoratissimus Theodorus Gehr, prae-
fectus lignorum Regius, suasor exti-
tit, ut devolutis in Deum curis Hallen-
sem peteret Academiam. Data itaque huic
Viro fide, protinus hoc consilium in a-
ctum deducere secum constituit. Iter ve-
ro meditanti, en alius objici obex vide-
batur. Vir enim Generosissimus pariter
ac doctissimus de Wallenrod, Praefectus
tractus Osterodensis in Prussia, eum ad
munus ecclesiasticum Riesenwaldiae
in sua ditione polonica et germanica
lingua vocabat obeundum. Cui vero
cum responderet se priori aeque divina
adstrictum teneri vocatione, tempus
ipsi deliberandi hebdomadarum duarum,
ad quamnam appellere velit animum
est concessum. Rogatus interea hac in
re Vir Summe Reverendus D. Spene-
rus cum respondisset: vocationem ad mu-
nus ecclesiasticum itineri in extraneam
Academiam esse praeferendam, collum ju-
go subditurus, propensam suam supra
dicto Viro Generoso ad suscipiendum
munus aperiebat voluntatem. Pater
vero coelestis, qui humeros ejus, oneri
tanto ferendo impares noverat, hoc
gravissimum munus, ad quod vere impa-
ratum se et immaturum sentiebat, ab eo-
dem paterne devolvit. Rectorem enim
quendam se coniugi supra dicti Viri
Generosissimi obtulisse habitaque conci-
one desiderium ecclesiae illius in se con-
citasse, mox autem morbo lethali esse
obrutum; ipsi ab eodem Viro Genero-
sissimo literis est significatum.
honoratissimus Theodorus Gehr, prae-
fectus lignorum Regius, suasor exti-
tit, ut devolutis in Deum curis Hallen-
sem peteret Academiam. Data itaque huic
Viro fide, protinus hoc consilium in a-
ctum deducere secum constituit. Iter ve-
ro meditanti, en alius objici obex vide-
batur. Vir enim Generosissimus pariter
ac doctissimus de Wallenrod, Praefectus
tractus Osterodensis in Prussia, eum ad
munus ecclesiasticum Riesenwaldiae
in sua ditione polonica et germanica
lingua vocabat obeundum. Cui vero
cum responderet se priori aeque divina
adstrictum teneri vocatione, tempus
ipsi deliberandi hebdomadarum duarum,
ad quamnam appellere velit animum
est concessum. Rogatus interea hac in
re Vir Summe Reverendus D. Spene-
rus cum respondisset: vocationem ad mu-
nus ecclesiasticum itineri in extraneam
Academiam esse praeferendam, collum ju-
go subditurus, propensam suam supra
dicto Viro Generoso ad suscipiendum
munus aperiebat voluntatem. Pater
vero coelestis, qui humeros ejus, oneri
tanto ferendo impares noverat, hoc
gravissimum munus, ad quod vere impa-
ratum se et immaturum sentiebat, ab eo-
dem paterne devolvit. Rectorem enim
quendam se coniugi supra dicti Viri
Generosissimi obtulisse habitaque conci-
one desiderium ecclesiae illius in se con-
citasse, mox autem morbo lethali esse
obrutum; ipsi ab eodem Viro Genero-
sissimo literis est significatum.
Licet