Licet vero supra memoratus Praefectus
eundem rogaret, ut patria in Aca-
demia tantum temporis spatium ma-
neret, quantum sibi dicti Rectoris exi-
tus morbi posceret; dato tamen huic
Viro responso, et isto negotio amico
relicto, Wilnam suos ante abitum in-
visurus est profectus. Ubi eundem ger-
manice et polonice concionantem
cum retinere vellent, a Deo et hisce
angustiis est ereptus. Illustris enim
avunculus Iohannes de Schretter
consilium abeundi in Germaniam pro-
bans vocationemque ad munus ecclesi-
asticum impediens, dato viatico eun-
dem dimisit. Nullas igitur amplius
moras nectens Berolinum petiit. Un-
de Maecenates, Illustris Carolus
Hildebrand Liber Baro de Canstein

et Vir Spectatissimus Christophorus
Troschel
, Regiae Majestati Borossicae
a negotiis eum in hanc Academiam
Hallensem ablegarunt. Quo, cum
anno MDCC mense Septembri per-
venisset, hactenus Deo juvante per
annum et quod excurrit, linguas Ori-
entales; Hebraeam Chaldaeam, Sy-
riacam Samaritanam Aethiopi-
cam et Arabicam tractavit, Duce
Viro optime merenti Celeberrimo
M Johanne Henrico Michaelis
LL.OO. Professore. Arabs quo-
que Damascenus Vir doctus Salomon
Negri
cum hic commoraretur Coranum
totum cum aliis commilitonibus eo du-
ctore perlegit. Praeterea alias quoque
lectiones