subsidio advenirem: tamen tantum abest,
ut mihi opera, consilio, labore defuerint, ut
etiam fidelissime prima juventutis initia ar-
tium et linguarum, Latiae ac Grajae, cognitio-
ne imbuerent. Hinc alumnus Portensis
tui integros sex annos, audiens Praecepto-
res, M. Danielem Müllerum, Rectorem,
M. Franckium, nunc qui ἐν ἁγίοις, et
Christophorum Conradum, Berserum, Inspectores;
M. Johannem Gottlobium Hartmannum,
Conrectorem, M. Christianum Heiderum, Sub-
conrectorem. Hoc in domicilio industriae,
praeter linguarum, Latialis, Grajae, et Ebraeae
exercitationes, scientiis et disciplinis, quae
ab humanitate appellationem ducunt, me
dedi penitus; orationibus publice semel atque
iterum habitis, nec non Logicis, Ethicisve
disquisitionibus aliquoties operatus. Postquam
autem paulo maturior factus, et XIX ae-
tatis annum ingressus fui, Academias vi-
sitaturus hanc, quam Fridericianam vo-
cant, studiorum matrem mihi delegi. An-
no igitur post natum Servatorem nonagesi-
mo nono seculi proxime praeter lapsi, quam
Portae missionis potitus essem, Halae ad Sa-
lam in numerum Musas addictorum ad-
scriptus sum. Res meae, quia pauperculae
erant et tenues, mihi non permittebant,
ut erecto animo, quod otium primum esse de-
bet, ad nobilia sapientiae studia me con-
ferrem. Literarum studia et a me et fere
ab omnibus, quibuscum habebam necessitudi-
nem, aut cognationemque, pene desperata e-
rant. Igitur aut tunc aut nunquam
alias poteram cognoscere, quantam et
quam acrem curam de salute hominum,
imprimis eorum, qui a se at aliis desperati
atque relicti sunt, Deus adhibeat. Illius