enim benignitate factum est et providen-
tia, ut necessarios sumptus in me fecerit
Johannes Carolus Petri, Gymnasiarcha
Fridericianae, quocum mihi fraterna ne-
cessitudo est. Ast parum est, sumptus habere,
unde studia artium exerceamus, ni con-
silia plena fidelitatis et prudentiae osten-
duntur, quorum gubernatione regi maxi-
mopere debent primi juventutis coeptus.
A Deo igitur praecautum et provisum est,
ut in altiorum studiorum curriculum
ex constituto meo ne descenderim. Nam
vix dum in numerum eorum, qui doctrina-
rum studiosi audiunt, receptus fueram,
cum Amplissima Facultas Theologica,
quam honoris causa nomino, rationibus
meis prospectum ibat atque consultum.
Illius igitur consiliis praeceptisque
ut obtemperarem, in id incubui, cum ut
pleniorem Latinitatis ac sermonis Ebraei
notitiam haberem, tum ut solidiora do-
ctrinarum sacrarum fundamenta iacerem.
Hunc ad finem, cum Clarissimus Cellarius
M. Minucii Felicis Octavium, Ciceronisque
orationes quasdam publice explanaret,
multum operae in exercendo Stylo colloca-
bam. Eodem tempore Theologus consum-
matissimus, D. Antonius, id agebat, ut quae
obscurius dicta a Johanne videntur,
illustraret, additis non minus solidis quam
distincte concisis observationibus, quarum
illas, quae praecipuae mihi videbantur cala-
mo excepi. Cum his vero conjugebam,
quae a Viro summe reverendo, D. Breithaupt
docebantur publice. Quod ad literaturam