cursoria, quam intra biennii spatium, DEo annuente, absol-
vebam. Nec quicquam domi a parente carissimo praeter-
missum est, quod pietati instillandae, primisque litteris imbibendis
aliquid conferret. Iam tirocinio fidelium Magistrorum ope
in Parentum aedibus deposito, in celeberrimum Gymnasium,
quod Stargardiae est, anno XVII aetatis missus, et maxime
Reverendo viro Johanni Guilielmo Zieroldo, S.S. Theol. D. et
ejusdem in Gymnasio P. P., quem summorum in me meri-
torum causa nomino, commendatus sum, qui me adeo be-
nigne excepit, ut non tantum in pietatis et eruditionis verae
fundamentis me publice privatimque institueret, quin etiam
mensa atque hospitio per biennium dignaretur. Ubi simul
ex Clarissimis viris, quorum fidem et industriam non lau-
dare nequeo, optima quaeque praecepta eruditionis et doctrinae
hausi. Ut enim caeteros, brevitatis causa taceam, hono-
ris causa nominandus est Vir clarissimus M. Pascha
Gymnasii Rector, cui in ratiocinandi praeceptis aeque ac
Metaphysicis, Moralibus atque Politicis sedulam navavi
operam; Supra laudatus vero Zieroldus solidabat pieta-
tis fundamenta, alteramque Hebraei codicis Lectionem additam
fere absolvit, paucis tantum libris exceptis; nec minus exe-
geseos verae fundamenta. Epistolas Apostolicas interpretando
superstruxit. Biennio hac ratione transacto, et honestis-
sima missione impetrata, postquam publice disputationem
in cap. VII. Epist. ad Romanos de Natura et Gratia sub
D. Zieroldi praesidio defendissem, et Professoribus ac Commi-
litonibus valedixissem, ab illis, quorum intererat consen-
tire, in hanc Fridericianam verno tempore 1700 missus sum.
Qua per biennium substiti, et coepta ante studia heic conti-
nuavi; hanc ob causam moderamine Venerandae Facul-
 
tatis