tatis Theologicae primam curam ad sacra et Theologica
intendi, dextrisque Ductoribus usus, Venerandis sc. Theolo-
gis, Patribus meis in Christo dilectissimis, quibus pro
tot et animae et corpori exhibitis beneficiis me debeo
totum: Singulos assidue audivi, sive fidei positiones
confirmarent, sive viam Scripturas interpretandi demon-
strarent, vel Adversarios de veritate Religionis Chri-
stiana convincere docerent, sive denique Asceticam The-
ologiam et suo et aliorum exemplis comprobarent. Nec
humaniores, quas vocant, litteras neglexi; postquam
ab Excellentissimo Cellario Eutropium explicare, et a
Clarissimo Michaelis Esaiam interpretari atque Hebrae-
am Accentuationem, audiverim; privataque opera
tertia cum Contubernali S. Codicis lectione abso-
luta, LXX. Interpretum versionem fere perlegerim.
In hoc vero studiorum cursu Christianismi solidi ra-
tionem adeo habui, ut nihil memoria comprehendere
intenderem, quod non Spiritus S. gratia non in animo
expertus essem. Quam curam eo magis necessariam
duco, cum per DEi gratiam novus studiorum cur-
sus ex piorum Fautorum beneficio ineundus erit;
quo animum ad Exegesin sacram, junctis Rabbinica
et Armenica linguis orientalibus, occidentalibus vero
Gallica et Italica, applicaturus sum: Hoc itaque
semestri Collegium Exegeticum Domini Prof. Francken,
nec non Ejusdem Homileticum, Rabbinicas etiam
Lectiones Domini Professoris Michaelis frequentaturus.
 
Quamobrem