Curriculum vitae et studiorum
ABRAHAMI KALLE.
Anno 1702. d. 27 Maji
Quum Superioribus, quorum voluntati refragari nec decet
nec licet, placuerit, ut singula Collegii Orientalis et Theologici
membra vitae ante actae cursum paucis exponant; persequar bre-
vissimis, qua par est observantia, quantum quidem memoria de
transactae vitae suggerit ratione. Natus sum ego Abraham
Kalle
Flensburgi, urbis Cimbrorum non incelebris, patre Jacobo,
cive et mercatore inter Flensburgenses honestae famae, matre vero
Anna, die undevigesimo Novembris anni reparatae per Christum
salutis post millesimum sexcentesimi septuagesimi septimi. Tum
vero me haud ita multo post Ecclesiae Christianae per sacram ba-
ptismatis perfusionem dedicatum nihil neque prius neque antiquius habu-
erunt parentes, quam ut divina benignitate ita educarent, ut mens
mea, vera sinceraque in Deum pietate, quae primae ipsis curae fuit,
imbuta honestis artibus ita tingeretur, ut ex me etiam utilitatis
quidquam et emolumenti in ecclesiam remque publicam Christianam
aliquando redundaret. Hinc factum est, ut me mature admodum
in scholis civitatis patriae publicis institui, omnibusque scientiis, quae
pertinent ad animos puerorum formandos ornandosque, instrui cura-
rent. Iactis, quae sufficere visa sunt, fundamentis in legendo,
scribendo atque Arithmeticae exercitio, cum me non abhorrere sen-
tirent parentes a liberalium artium cultura, divino nutu au-
spicioque, anno aetatis duodecimo circumacto, traditus ab ipsis
sum curae viri haud ita pridem beate defuncti, Eberhardi
Vettii
, scholae patriae Rectoris per multos annos fidelissimi. Hic,
quo erat in pueros fidei ipsius commissos amore, omni cura
id egit, ut me, cum aliis institutione ipsius fruentibus, in stu-
diis, quae humaniora salutantur, erudiret. Quod cum per septem
ferme annos summa fide industriaque fecisset, atque animum nostrum
praeceptis formasset saluberrimis, dignus ab ipso pariter ac aliis pro-
pinqua mecum cognatione coniunctis sum judicatus, qui vicinam
Holsatorum Academiam, quae Kilonii est, salutarem.