et orationibus conscribendis non raro ab ipso sum exercitatus. Quae
quum ita sint, vix mihi, tot tantisque jam laboribus districto,
licuit, neque consultum visum fuit, summe venerandos Theologos
nostros ex cathedra Academica docentes audire, nisi primo,
quo Halam veni, semestri aestivo, ubi lectionibus admodum
reverendi Franckii nostri in Manuductionem ad lectionem Scri-
pturae S. habitis interfui. Dixi de laboribus divino auxilio su-
peratis; restat, ut, quae nunc sit rerum mearum ratio, quaeque
conditio studiorum, in quibus jam versor, qua potest fieri bre-
vitate enarrem. Postquam in societatem Orientalem et The-
ologicam benignissime sum adscitus, ex sententia summe
venerandi ordinis Theologici praelectiones Theticas maxime
reverendi Dominum D. Breithaupti, et Exegeticas admodum venera-
bilis Dominum Franckii frequento. Ipse vero Commilitonibus nonnullis,
quod felix faustumque esse jubeat Deus! litteraturae Hebraicae prae-
cepta trado, quibus finitis ad ipsam Scripturae S. V. T. originalis
lectionem adgrediar. Ceterum de lectionibus, quae cum ceteris
Collegii nostri sociis mihi sunt communes, nihil attinet hic plu-
ra dicere, quum ex singulari descriptione, quae accuratam
complectitur societatis nostrae rationem, satis illae constare possint.
Tibi vero, clementissime Deus, toto pectore gratias ago, qui ad hoc
usque tempus me tot tantisque et corporis et animae beneficiis cumu-
lasti, tam paterne conservasti, aluisti, protexisti. Tuae benignitati
tuaeque me curae in posterum trado. Tibi omnes commendo labores
omniaque studia mea. Dirige, benignissime Pater, cunctas mentis
cogitationes, cunctas, quas suscipio, actiones! Fac, ut in vera
erga Te pietate ac sincero tui timore peragantur ad salutem
tum meam tum ecclesiae tuae promovendam et gloriam nomi-
nis tui sanctissimi amplificandam!