Concessi itaque Kilonium, ubi per biennium Praeceptoribus usus viris clarissimis,
in Theologia frequentavi Franckii scholas et Opitii; in Philosophia vero
instrumentali et morali Paschium, in Philologia S. Muhlium, atque in lit-
teratura humaniori Majum docentes audivi. Domum revocatus ex Aca-
demia Kiloniensi vix duos menses cum parentibus transegeram, cum ad
privatam liberorum suorum institutionem me vocaret I. G. Knüttelius, ver-
bi divini in Holsatia minister. Cum vero non ignorarem, immaturas
admodum esse Musas meas, neque tales, ut ex iis fructus exspectari possent;
ex Germanorum Academiis unam petere in animum induxi. Elegi igitur,
utroque parente non invito, Regiam hanc Fridericianam, susque deque habi-
tis convitiis, quibus passim illa, et vel maxime in patria mea, proscindi-
tur, spretisque multorum, qui a proposito absterrere me conabantur,
rationibus. Duobus ergo abhinc annis, vale parentibus dilectissimis di-
cto, post octidui iter Halam veni per Dei gratiam saluus et incolumis.
Quia vero incredibili flagrabam cupiditate linguas orientis accurate addi-
scendi, indignum ratus sum, si occasioni, hic sese mihi praebenti, deessem.
Unde cum commilitonum nonnullis duce Dominum Professore Michaelis, Fautore ac
Praeceptore meo summo honoris et amoris cultu per aetatem prosequendo,
cursum Philologiae S. et orientalis sum ingressus, in quo per annum et
dimidium continuato et hodie demum divina benignitate absoluto lin-
guas percurrimus Hebraicam, Chaldaicam, Syriacam, Arabicam
Aethiopicam, Samaritanam et Rabbinicam. Egregie vero etiam,
ad Arabicam quod attinet, suppetias nobis tulit Damascenis doctis-
simus, ante annum ferme totum non sine singulari providentia
divina ad nos delatus, qui capita Corani omnia exponendo nobis
praeiuit, idque singulis diebus per duas horas. Neque tamen, quoad
hic vixi, disciplinas Philosophicas neglexi: Clarissimus enim Buddeus
noster Philosophiam instrumentalem; succinctam puta introductionem
in Historiam Philosophicam, Logicam, artem interpretandi et didacti-
cam, Physicam quoque atque Ethicam, Ius item Naturae insigni cum fructu
me docuit. Celeberrimi etiam Cellarii scholas, quantum per lin-
guarum studia licuit, non sine jucunditate frequentavi, inque epistolis