Th. D. et Ministerii Francof. seniore, multis maximisque
beneficiis me auctum ornatumque fuisse, nunquam non pro-
fitebor, contraxerat, duosque ex ea filios susceperat, Jenam
me contuli, ibisque per tres annos praelectionibus theologicis
philosophicis et philologicis Cel. Walchiorum, patris et filiorum
Reuschii, Stolzii, Dariesii, Waldini, Tympii, Hirtii, interfui,
et tandem A. MDCCLVIII. in patriam redii. Res in eo erat
ut Francofurtum repeterem, ibique sub auspiciis avunculi
ad ea quibus Candidat. Theol. ad munus ecclesiasticum
praeparari potest, incumberem. Eo vero ipso tempore, cum
id ageretur, Heusenus quidam juris utriusque Doctor et
ditionis Tannensis praefectus me litteris ad patrem missis
expetiit et filiis suis patre concedente praefecit. Cui etiam
rei per quatuor annos operam dedi, ita ut his peractis
filii duo natu majores, bonae spei juvenes, academiae tra-
derentur, quorum alter juris utriusque Doctoris gradu
ornatus iam per decem annos causis agendis in Hassia
magna cum laude operam navat, alter vero in Regione
Hassiaca, quae Rintelii est magistratum habet. Ego ipse
tum temporis multis pollicitationibus sollicitabar ut studium
theologicum cum juridico commutarem, quodvero, quia
pater ab ea re abhorrebat, meque sibi ipsi auxilio tam
in fratribus meis erudiendis, quam in reliquis laboribus
sustinendis, poscebat, renui, quatuorque annis, ut patris
voluntati satisfacerem domi commoratus sum. Deinde
cum sororem in Neomarchiam comitarer, nonnulli amici
persuaserunt, ut academiam Fridericianam frequentarem
eum in finem ut si Deo ita placeret, in his terris munus
ecclesiasticum aliquando obire possem. Quam ad rem