cum vel duo semestria sufficere viderentur, Dei tamen
nutu primo vices Praeceptoris Scholae latinae Orphano-
trophaei octo menses, deinde vero collegae Paedagogii regii
octo annos sustinui. Ante annum tricesimum nulla
plane muneris publici cupido me invasit et postea etiam
sententia stetit, nec publicum nec ullum munus sine
gravissimis causis vel appetendi vel recusandi. Ad ap-
petendum nulla, ad recusandum hoc vel illud munus
oblatum satis multae fuerunt, donec jam annum tri-
cesimum septimum agenti, hoc inprimis animo volvere
necesse sit, qua ratione brevitatem temporis residui quam
optime collocem, et si forte contra voluntatem bonae
causae defuerim, maximo id, quantus in me est, nisi com-
pensare studeam, eumque in finem sine ulla excepti-
one me Deo offerens omnibus reliquis, eas praeferam
partes, quae spem majorem adferrent promovendi
gloriam Dei. Hac mente inductus, Dei gratiae et auxilio
confidens ejusque ductui totum me tradens, quo
jam vocor, sequor, id tantum in votis habens, ut
is qui vocat etiam vires suppeditare, augere, firmare
et omnes conatus in suam ipsius gloriam convertere
velit.
 
Halae
d. 9. 7br. 1775