Jacobi Henningii

Curriculum et vitae et studiorum
 
Jacobus Henning Salavi-
ensis Borussus, natus anno
supra millesimum sexcentesimum
septuagesimo tertio, die, quae pri-
ma adventus in Ecclesia audit, pa-
tre Johanne Henning Hannove-
rano Saxone νῦν ἐν ἁγίοις,
matre Maria, oriunda ex familia
Schretterorum Borussa. Is cum post
sacra initiationis, ad eam Deo fo-
vente perductus esset aetatem, quae
literis formari potest, primum Re-
giomonti ab ipso parente, (qui
procuratione arcis Salaviensis ab-
dicata, Elbingam, ad Xenodochii
quod vocant divitis administrationem
vocatus, concesserat, ubi quoque vitam
finiit) literarum elementis est imbu-
tus. Praeceptores vero Gymnasii
Elbingensis, cum illi atria latini-
tatis aperire satagerent, avunculus
alter, //Honoratissimus// Vir, Michael Schretter, mer-
cator, Wilnam, metropolin Magni
Ducatus Lithvaniae anno MDCLXXXV.
eum accersivit. In aedibus hujus
Viri