Viri, per triennium fere commorans,
cum sermonem polonicum et latinita-
tem addidicisset, ab altero avunculo,
Illustri Domino Johanne de Schretter,
Thesaurarii Vicario Magni Ducatus
Lithvaniae, Insterburgum in Prussia,
ad virum pium et doctum, M. Johan-
nem Pikerum, scholae illius urbis quon-
dam Rectorem, missus est. Hoc duce,
jactis per triennium, in doctrina
christiana et literis, solidioribus fun-
damentis studiisque scholasticis ad um-
bilicum ductis, anno MDCXCII,
in Academiam patriam est delatus.
In eligendo autem studii genere cum
haesitaret, suumque propositum illis quo-
rum intererat significaret, se medi-
cinae velle operam navare, imprimis
cum per biennium, in aedibus honora-
tissimi viri Henrici Radwald, phar-
macopolae Regiomontani (cujus institu-
it liberos) versaretur; mater dilecta
huic consilio obstitit vehementissime,
significans, se filium suum Deo vovis-
se, indefessis Dominum defatigans
precibus, ut filius suus vel custos
ad limen in sanctuario ejus fieret,
omnibusque quibus potuit rationibus
permovit, ne filius studium desereret
theologicum. Vocationis igitur divi-
nae certior factus, cum idem amplecte-
retur, liberis, maxime catechetica
doctrina informandis, sapienter ita
moderante Divino Numine, magnam
annorum suorum academicorum par-
tem fuit praefectus. Cui labori li-
cet multum temporis insumeretur,
studia tamen pro viribus est scitatus.
Logicam audivit ex viro Plurimum
cum sermonem polonicum et latinita-
tem addidicisset, ab altero avunculo,
Illustri Domino Johanne de Schretter,
Thesaurarii Vicario Magni Ducatus
Lithvaniae, Insterburgum in Prussia,
ad virum pium et doctum, M. Johan-
nem Pikerum, scholae illius urbis quon-
dam Rectorem, missus est. Hoc duce,
jactis per triennium, in doctrina
christiana et literis, solidioribus fun-
damentis studiisque scholasticis ad um-
bilicum ductis, anno MDCXCII,
in Academiam patriam est delatus.
In eligendo autem studii genere cum
haesitaret, suumque propositum illis quo-
rum intererat significaret, se medi-
cinae velle operam navare, imprimis
cum per biennium, in aedibus honora-
tissimi viri Henrici Radwald, phar-
macopolae Regiomontani (cujus institu-
it liberos) versaretur; mater dilecta
huic consilio obstitit vehementissime,
significans, se filium suum Deo vovis-
se, indefessis Dominum defatigans
precibus, ut filius suus vel custos
ad limen in sanctuario ejus fieret,
omnibusque quibus potuit rationibus
permovit, ne filius studium desereret
theologicum. Vocationis igitur divi-
nae certior factus, cum idem amplecte-
retur, liberis, maxime catechetica
doctrina informandis, sapienter ita
moderante Divino Numine, magnam
annorum suorum academicorum par-
tem fuit praefectus. Cui labori li-
cet multum temporis insumeretur,
studia tamen pro viribus est scitatus.
Logicam audivit ex viro Plurimum
Reverendo