dicti Viri Generosissimi obtulisse,
habitaque concione, desiderium eccle-
siae illius in se concitasse, mox au-
tem morbo lethali esse obrutum, ipsi
ab eodem Viro Generosissimo, literis
est significatum. Licet vero supra
memoratus Praefectus eundem roga-
ret ut patria in Academia, tan-
tum temporis spatium maneret, quan-
tum sibi dicti Rectoris exitus mor-
bi posceret, dato tamen huic Viro
responso, et isto negotio amico
relicto, Wilnam, suos ante abitum
invisurus, est profectus. Ubi eundem
germanice et polonice concionan-
tem, cum retinere vellent, a DEO
et hisce angustiis est ereptus.
Illustris enim avunculus Iohannes
de Schretter
, consilium abeundi in
Germaniam probans, vocationemque ad
munus ecclesiasticum impediens
dato viatico eundem dimisit.
Nullas igitur amplius moras ne-
ctens Berolinum petiit. Unde Mae-
cenates, Illustris Carolus Hilde-
brand, Liber Baro de Canstein,
et Vir Spectatissimus Christopho-
rus Troschel
, Regiae Majestati
Borossicae a negotiis, eum in
hanc Academiam Hallensem
ablegarunt. Quo cum anno
MDCC, mense Septembri per-
venisset, hactenus Deo juvante
per annum et quod excurrit lin-
guas Orientales: Hebraeam Chal-
daeam, Syriacam, Samaritanam,
Aethiopicam