alumnorum, quorum duodecim numero
Eslingae perpetuo nutriuntur et
educantur, receptus fui: ubi septem
annorum spatio constanter permansi.
Quo tempore ad pietatem et litte-
rarum studia cum ab aliis prae-
ceptoribus, tum maxime à M.
Johanne Hofmanno t.t. Rectore
meritissiomo formatus fui. Privatim
autem M. Koenigii Archidiaconi
institutione usum sum ad Arithme-
ticam, Geographicam, Geometriam,
Astronomiam, Physicam et Metaphysicam.
Horum igitur ductu ita profeci in
latinis, graecis et philosophicis, ut
quum octavum decimum aetatis annum
attigissem, studia mea, suadentibus scho-
larchis, extra fines patriae proferre
mihi proposuerim: idcirco ex collegio
ab antistitibus dimissus, scholae patriae
valedixi. I am vero ex recenti impe-
dimentum aliquod obstabat, hoc est
impensorum necessariorum defectus
cum neque Stipendium sperare possem
ob majorem civium confluxum, neque
ob turmas bellicas aliorsum me pro-
ferre licebat. Hinc ad extremum
per media arma delatus sum
Argentinam, ubi ingenium meum
maxime periclitabatur. Neque enim
limare illas artes, quas in patria
didiceram consessum erat: et egestatis
causa me oportebat singulis diebus
quatuor aut quinque horas puerorum
informatione consumere. Equidem
laborem illum tum temporis non